|
Clara licet summo Fredericum gloria coelo |
|
Et nitidis certet tollere sideribus, |
|
Vel quia munitam castris inducere fossam |
|
Obstrusumque hosti claudere nouit iter, |
5 |
Nouit et armigeras dictis incendere turmas |
|
Et fera magnanimos uertere in arma duces |
|
Deiicit et celsas ignitis molibus urbes, |
|
Occultas aperit militibusque uias, |
|
Vel quod equum fusis impellere doctus habenis, |
10 |
Qua ruit, hostili sanguine tingit humum, |
|
Quantus Bistonio Gradiuus in axe coruscat, |
|
Cum rapit ardentes in fera bella Getas, |
|
Vel magis argutos placida quod fronte poetas |
|
Allicit effusis undique muneribus. |
15 |
Laurigerasque petit posita modo cuspide nymphas, |
|
Implicat et ternis bracchia nexa choris |
|
Et licet, Eridanum Phaetontis flebile bustum |
|
Qui regit et Mutinae tecta superba premit, |
|
Aut rex, Oebalii qui temperat ora Galaesi |
20 |
Teque, olim Musis inclyta Parthenope, |
|
Materiam sacris ualeant praebere poetis, |
|
Siue illi pacem, proelia siue gerant: |
|
Quid tamen externo iuuat indulgere labori? |
|
Quid iuuat externos concinuisse duces? |
25 |
Non libet amoto fauces perfundere uino, |
|
Cum propior ualeat tollere lympha sitim. |
|
Nonne magis referam Petrum patriaeque parentem |
|
Cosmum? non Medicae pignora bina domus? |
|
Temperet ut ciues tanta Laurentius arte, |
30 |
Stelligeros quanta Iuppiter ipse polos? |
|
Vt tumidum conata iugo subducere collum |
|
Protendit uictas iam Volaterra manus? |
|
Vt modo, Palladiae Pisis cedetis Athenae |
|
Otiaque antiquae dulcia Parthenopes? |
35 |
Nonne magis referam ludicrae munera pugnae, |
|
Verinus quamuis dixerit illa meus? |
|
Paene puer iuuenes ualido Laurentius ictu |
|
Deiecit forti conspiciendus equo. |
|
Paene puer terrae galeas deuoluit inanes, |
40 |
Strauit cornipedes, arma uirosque simul: |
|
Has ego non humili complectar carmine laudes |
|
Virtutis referens munera prima suae. |
|
Paene puer fudit patris Laurentius hostes |
|
Compulit et proprios deseruisse Lares. |
45 |
Armatos ciues armis circumdatus ipse |
|
Duxit et infidas expulit urbe manus, |
|
Territus effugit patriis Detisaluus ab oris, |
|
Nunc terit in longa tempora pauperie. |
|
Haec mea Musa canet, nostro haec sunt ore canenda |
50 |
Et meus hoc tantum puluere sudet equus. |
|
His mihi descriptis libeat quoque forsan ad illos |
|
Flectere conuerso protinus axe rotas. |
|
Ante pharetratos cecinit Landinus amores, |
|
Ante celebrata est carmine Xandra suo. |
55 |
At postquam Medicas illam transmisit in aedes |
|
Et Petro meritum praestitit officium, |
|
Lectitat hunc sacris Ferraria culta poetis |
|
Miraturque animae iam monumenta suae. |
|
Sic ubi iam Medicae soluisti debita genti, |
60 |
Carliadem uexas nunc, Vgoline, tuam: |
|
Carliadem, qua non Latio praestantius ullum, |
|
Quod uideam, nostro tempore surgit opus. |
|
Ipse Cleonaeum liber contunde leonem |
|
Alcidaeque graui subiice colla polo; |
65 |
Ipse et Erythraeos iam nunc molire inuencos |
|
Pacatumque nemus, o Erymanthe, tuum, |
|
Ipse refer peruersa leuis uestigia ceruae, |
|
Thermodontiacas ipse referque manus. |
|
Me iuuat in Medicam uersus connectere gentem, |
70 |
O animae, Fonti, portio magna meae! |
|
Et tibi, Laurenti, noster praeludat Homerus, |
|
Molimur forti dum tua gesta pede. |
|
Hactenus haec. Sed iam tacito tibi pectore, Fonti, |
|
Saeuus Amor rapidas uentilat usque faces. |
75 |
Ast ego mirabar, graciles quid protinus artus |
|
Vexat, cur tenero pallor in ore sedet? |
|
Permessi quotiens laticem, cum decolor esses, |
|
Culpaui et Phoebi Pieridumque choros? |
|
At quondam nostros demens lusisse furores |
80 |
Te memini et uario corripuisse ioco, |
|
Ridebas gelidae tolerantem frigora noctis, |
|
Cum tegeret madidas cana pruinas comas, |
|
Ridebas, Fonti, dominae fastidia nostrae, |
|
Esset cum misero ianua clausa mihi, |
85 |
Ridebas, scopulo cum surdior illa Sicano |
|
Temneret, in duro limine peruigilem, |
|
Nec to poenituit lachrimas ridere cadentes |
|
Turgidulasque nouo semper ab imbre genas. |
|
I nunc, sacrorum, Fonti, derisor amantum, |
90 |
I, temne aligeri iura superba dei! |
|
Quam magis optares Ephyraei dura tyranni |
|
Supplicia et poenam, Tantale saeue, tuam! |
|
Quam magis Atraciamque rotam tortosque dracones |
|
Et Tityi uolucres tergeminumque canem! |
95 |
Nil tibi Socraticis sapientia condita libris |
|
Proderit aut Samium consuluisse senem, |
|
Nil tibi contulerit sacri monumenta Maronis |
|
Aut Tulli uarios edidicisse locos, |
|
Frustra Hieronymum sublimia dieta tonantem, |
100 |
Frustra Augustini scripta seuera leges, |
|
Frustra Nasonem, lepidi uel culta Tibulli |
|
Carmina, uel qui te, Cynthia sola, canit. |
|
Ah, miser! in sterili sulcum producis harena, |
|
Diligit Aonios nulla puella modos, |
105 |
Sed magis aurato gaudent procedere limbo |
|
Sidonioque graues murice ferre sinus, |
|
Semper Erythraeo poscunt de litore gemmas, |
|
Vt lapis in tereti splendeat articulo. |
|
Ah ego quos cecini uersus ad limen amicae! |
110 |
Sed nebulae et tepidi diripuere noti. |
|
Postibus ah quotiens elegeia nostra pependit! |
|
Nec tamen excussa ianua aperta sera est. |
|
Iactabam, memini, Phoebum nostramque poesim, |
|
Diuitis illa tamen maluit usque torum. |
115 |
Auro flectuntur pueri facilesque puellae, |
|
Corrumpunt iustos aurea dona senes. |
|
Inclusam Danaem munibat aenea turris. |
|
Peruiaque aurato est tegula facta Ioui. |
|
Quare, si sapias, aurum uiridesque smaragdos, |
120 |
I, lege, quae Venerem conciliare queant. |
|
Crede procellosis turgentia lintea uentis, |
|
Vt dominae grauida classe parentur opes. |
|
Nec te, si madidus nimbis consurgit Orion, |
|
Terreat, aut si quas ingerit haedus aquas, |
125 |
Siue Therapnaeae sidus pluuiale maritae |
|
Ingruit et pueri stella proterua Phrygis. |
|
Nil habet in sacros tempestas iuris amantes |
|
Cognatasque undas temperat alma Venus. |
|
Sed quando in misero, quae tempora ducis, amore |
130 |
Scripsisti et uitae munera cuncta tuae. |
|
Nunc simul et nostro, Fonti, sermone uicissim |
|
Disce aliquid uitae de ratione meae. |
|
Libera iam tuto ratis est mihi condita portu, |
|
Nec metuit, si quas increpat aura minas. |
135 |
Quare ego Maeonii diuina poemata uatis, |
|
Vt coepi, in Latios uertere tendo modos. |
|
Sed quoniam uariae delectant fercula mensae |
|
Dulcius et uario gramina flore nitent, |
|
Saepe mihi numeris ficti referuntur amores |
140 |
Et canitur gracili mollis amica pede. |
|
Nunc me contractis epigrammata ludere uelis, |
|
Nunc iuuat ad mollem flectere dieta lyram. |
|
Saepius eloquium magni Ciceronis adoro. |
|
Hic quoque succendunt uerba soluta mihi. |
145 |
Nam modo me, Fonti, uel epistola blanda moratur, |
|
Actio uel multis plurima ficta locis |
|
Et modo me retinent calamo praecepta quieto |
|
Tradita pacatis et pia uerba notis. |
|
At cum Pieria taedet pallere sub umbra, |
150 |
Egredior thalami conscia tecta mei, |
|
Protinus inde peto Matthaei limina Franci, |
|
Ille mihi lepidos ingerit usque iocos, |
|
Suscitat ille meo languentes pectore uires |
|
Et mentem a taetro uindicat ille situ. |
155 |
Hinc me digressum Marsilius excipit ingens, |
|
Non minus ingenio qui fauet usque meo. |
|
Hic aperit, quanto currunt uaga sidera lapsu, |
|
Altus agit quali tramite Phoebus equos, |
|
Hic docet, undeni resecant ut sidera circi, |
160 |
Cur nitido tantum lacteus orbe patet, |
|
Vt cum patre Venus miseris mortalibus aequa est, |
|
Cur saepe obscuris Luna laborat equis, |
|
Aurea cur celso pendentia uincula mundo |
|
Maeonii finxit Musa beata senis, |
165 |
Cur saepe aerii luctantur in aequore uenti, |
|
Cur glacie et saeua grandine terra riget |
|
Atque eadem Icario cur mox perrumpitur aestu, |
|
Cur pluuius madidas combibit arcus aquas, |
|
Quae causa est uernum laxari fulmine coelum, |
170 |
An ruat e puro stella serena, polo? |
|
Et modo pallentes humano corpore morbos, |
|
Qua ualeam, medica pellere mostrat ope. |
|
Impia non sani turbat modo dicta Lucreti, |
|
Imminet erratis nunc, Epicure, tuis. |
175 |
Ille Iouis quarto solium conscendere passu |
|
Edocet et celsi lucida signa poli, |
|
Namque agere ostendit pigrae nil corpora molis, |
|
Mox imperfecte cum loca forma super, |
|
Hinc anima exeritur diuinae conscia mentis, |
180 |
Contiguus summo est angelus inde Ioui |
|
Saepe graues pellit docta testudine curas, |
|
Et uocem argutis suggerit articulis, |
|
Qualis Apollinei modulator carminis Orpheus |
|
Dicitur Odrysias allicuisse feras, |
185 |
Marmaricos posset cantu mulcere leones |
|
Quasque niger tigres semper Amanus habet, |
|
Caucaseo traheret duras e uertice cautes |
|
Saxaque Sicaniis condita gurgitibus. |
|
Hinc, ubi conticuit, Musarum concitus oestro |
190 |
Deferor ad solitos protinus ipse Lares |
|
Atque iterum meditor numeros Phoebumque lacesso |
|
Attonitusque sacram pectine plango chelym. |
|
Rursus in Andronici doctum me confero ludum, |
|
Qui tumidi nodos laxat Aristotelis |
195 |
Smyrnaeique docet iocunda poemata uatis: |
|
Iam populat Graias Dardana flamma rates. |
|
Fulminei posthaec aperit Demosthenis artem, |
|
Aequiparat nostri quem Ciceronis opus. |
|
Hic Verinus adest, hic sacri templa Lucardi, |
200 |
Qui regit Aoniis pectora nota choris. |
|
Carolus hic patrias certat superare Camenas |
|
Et Marsupinam tollere ad astra domum. |
|
Carolus ille, inquam, Musarum dulcis alumnus, |
|
Quo nullus toto est gratior orbe mihi, |
205 |
Nec minor egregia surgit uirtute Ioannes |
|
Baptista, Etrusci gloria certa soli |
|
Et quos longa mora est tenui comprendere uersu, |
|
Excipiunt socii Dorica uerba mei. |
|
Nec secus hinc reliquum teritur mihi temporis et me |
210 |
Bibliotheca tenet, Vespasiane, tua, |
|
Cui tantum Graiae debent Latiaeque Camenae, |
|
Smyrnaeo quantum Dorica terra seni. |
|
Namque deus ueluti Cressis, Epidaurius herbis |
|
Extintum patri reddidit Androgeon, |
215 |
Sic tu, quos rapuit nobis cariosa uetustas, |
|
Restituis Latio, Vespasiane, uiros; |
|
Per te Lethaeos iam spernit Graecia fluctus, |
|
Nec metuit Stygium Romula lingua deum. |
|
Felix, cui liceat reuocare in lumina uitae |
220 |
Mortua priscorum tot monumenta uirum, |
|
Felix, cui liceat sanctorum nomina uatum |
|
Perdita flammatis eripuisse rogis. |
|
Hunc prope consisto, donec Cythereius ignis |
|
Aduocat exorta lucida signa face: |
225 |
Sic ego labentis produco tempora lucis |
|
Inter Hyanthei munera grata chori. |
|
At cum festa dies suadet cessisse labori, |
|
Quae subeant animum gaudia, disce, meum. |
|
Attonita geminos uestigo mente poetas, |
230 |
Vt referat numeros ille uel ille suos. |
|
Sic Aganippei Michlotius incola fontis |
|
Pierio blandos ingerit ore modos, |
|
Sic arguta refers nobis epigrammata, Bracci, |
|
Qui Marsi lepidam uincis Amazoniam. |
235 |
Par est ambobus studium, par uita, nec illis |
|
Ingrata est Musae pars quotacunque meae. |
|
Nam licet et Marsi uincant et scripta Catulli |
|
Augustique iocos exuperare queant |
|
Et licet his cedat culti Gaetulicus oris, |
240 |
Vel Pedo, uel celebris Musa benigna Coci; |
|
Attamen esse aliquid sitiunt mea carmina, uates |
|
Esse aliquid nugas censet uterque meas. |
|
Scilicet alterni uos copula fallit amoris, |
|
O socii, mentis uincla benigna piae! |
245 |
Offundit tenebras ac ueri lumina tollit |
|
Sanctum iocundae foedus amicitiae. |
|
His ego suffixus totam uagor usque per urbem, |
|
Atteritur pedibus et uia longa meis, |
|
Donec flammigeras prono Phaetonte quadrigas |
250 |
Lucidus Hesperio Cynthius amne lauat. |
|
Haec tibi suscepto pro munere munera reddo, |
|
Haec pro susceptis carmina carminibus. |
|
Ergo uale, Fonti, et memori nos mente reconde |
|
Mutuaque alternus pectora seruet amor. |