Angelo Poliziano - Epigrammata
Проект Belpaese2000             BIBLIO ITALIA   Библиотека итальянской литературы

 

Home Biblio Italia Язык Перевод Италия Политика Живопись Кино Музыка Театр Гостевая

Angelo Poliziano

Epigrammata

 
   
 
  1. ad Bartholomaeum Fontium
  Dulce mihi quondam studium fuit; inuidia sed me
       Paupertas laceros tuerruit uncta sinus.
  Nunc igitur, quondiam uates fit fabula uulgi,
       Esse reor satius cedere temporibus.
 
  2. ad Laurentium Medicem
  Cum referam attonito, Medices, tibi carmina plectro,
       Ingeniumque tibi seruiat omne meum,
  Quod tegor attrita ridet plebecula ueste;
       Tegmina quod pedibus sint recutita meis;
 5  Quod digitos caligae, disrupto carcere, nudos
       Permittunt caelo liberiore frui;
  Intima bombycum uacua est quod stamine uestis,
       Sectaque de caesa uincula fallit oue.
  Ridet; et ignarum sic me putat esse poetam,
 10       Nec placuisse animo carmina nostra tuo.
  Tu contra effusas toto sic pectore laudes
       Ingeris, ut libris sit data palma meis.
  Hoc tibi si credi cupis et cohibere popellum,
       Laurenti, uestes iam mihi mitte tuas.
 
  3. ad eumdem
  Dum cupio ingentes numeris tibi soluere grates,
       Laurent, aetatis gloria prima tuae,
  Excita iamdudum longo mihi murumure, tandem
       Adstitit arguta Calliopaea lira.
 5  Adstitit; inque meo preciosas corpore uestes
       Vt uidit, pauidum rettulit inde pedem,
  Nec potuit culti faciem Dea nosse poetae
       Corporaque in tyrio conspicienda sinu.
  Si minus ergo tibi meritas ago carmine grates,
 10       Frustrata est calamum Diua uocata meum.
  Mox tibi sublato modulabor pectine uersus,
       Cultibus assuerit cum mea musa nouis.
 
  4. ad Ponticum
  Pontice, uis nostro cumulum superaddere amori,
       Inque dies fieri semper amabilior?
  Vis mihi uel tenera iucundior esse puella?
       Vis mihi uel geminis charior esse oculis?
 5  Mitte leues numeros, calamo nec parce iocoso;
       Mitte tuae testes carmina nequitiae.
  Si facies, charo fies mihi charior auro
       Et nitido Phoebi sidere fulgidior;
  At si non facies, uili mihi uilior alga
 10       Atque asini fies stercore sordidior.
 
  5. ad Xistum cardinalem
  Quod dubia incerto uariantur nubila Phoebo,
       Dum petis etruscos, maxime Xiste, lares,
  Quid mirare? Tuae sol ipse umbracula fronti
       Obiicit, et radios temperat ipse suos.
 5  Sic te, Xiste, uidet, sic te non laedit; et uno
       Tempore sic geminum perficit officium.
  Iure igitur parent homines cui sidera parent:
       Spes hominum prima es, primaque cura Deum.
 
  6. ad eundem
  Tenderet etruscam nuper cum Xistus in urbem,
       Aurea quae magni signa leonis habet,
  Viderat assiduis pallentes solibus herbas,
       Et caua limose flumina sicca sinu;
 5  Viderat et querulis poscentem uocibus imbres
       Effusas populum congeminare preces.
  Ergo salutiferos suspendit in aethere nimbos,
       Dum pergit lydas Xistus adire domos:
  Inde ubi iam laetus mediae sese intulit urbi,
 10       Obtulit et Tuscis ora serena piis,
  Ardua laxato discussit nubila caelo,
       Et liquido arentem nectare lauit humum.
  An quisquam neget esse deum te, Xiste, tenentem
       Imperium terris imperiumque polo?
 
  7. ad eumdem
  Verba dedi Xisto; decet haec dare dona poetam:
       Aera decet Xistum reddere; uerba refert.
  Verum habet ille alios qui dent sibi uerba, fatemur;
       Aera tamen qui nunc det mihi nullus adest.
 
  8. ad Franciscum Saluiatum
  Quam peto si dederis, dulcis Saluiate, salutem,
       Oh quam conuenient nomina tanta tibi!
  Parua peto, dare magna soles; da parua petenti:
       Parua tamen nescis si dare, magna dato.
 5  Parua tibi, sed magna mihi sunt ista; rogamus
       De nobis Xisto haec dicere uerba uelis:
  "Est iuuenis; te, Xiste, colit ueneratur amatque;
       Spes sibi tu prima es, primaque cura sibi;
  Nec malus est uates, nec pessima carmina condit,
 10       Sed nullo hic uates est tamen aere grauis."
  Hoc satis est; diuo mandamus caetera Xisto:
       Sat bene perspiciet quid tua uerba petant.
 
  9. ad Xistum cardinalem
  Credebam demens Xistum mihi uerba dedisse;
       Fallebar, uates nam mihi uerba dabam.
  Nil queror; insanis mos est dare uerba poetis:
       Di faciant ne sis, Xiste, poeta mihi!
 
  10. ad eumdem
  Dicenti te, Xiste, deum si dona dedisses
       Quae petiit, iam te diceret esse Iouem.
 
  11. in aridam populum, quae repente
  ante domum Laurentii reuiruit
  Quod recidiua nouas diffundit uertice frondes
       Quae Medicam surgit populus ante domum,
  Cui quondam, ogygio fierent cum sacra Lyaeo,
       Admouit rapidas ebria turba faces,
 5  Quid mirum? Herculeis nam cum Laurentius armis
       Aemulus, ausonios temperet arte lares,
  Ipse suas iuueni Tirynthius explicat umbras,
       Implicet ut meritum laeta corona caput.
  Sic quoniam dextro modulatur Apolline carmen,
 10       Ante suas lauri circumiere comas.
  Nunc igitur, duplici crines lambente corona,
       Se bello ostendet seque ualere toga.
 
  12. ad Laurentium Medicem, de cane Hebro
  Quod canis hesperio, Medices, tibi missus ab Hebro
       Terribiles uasto strangulat ore feras,
  Ast hominem pauido metuit contingere rictu,
       Nil mirum; domina conuenit ille suo:
 5  Sic tua nam sontes, Laurenti, poena coercet,
       Sic referunt abs te praemia digna pii.
 
  13. ad eumdem
  Inuideo Pisis, Laurenti, nec tamen odi,
       Ne mihi displiceat quae tibi terra placet.
 
  14. ad eumdem
  Cum commissa sibi tellus malefida negasset
       Semina, et agricolae falleret herba fidem;
  Protinus optatas patriae tua dextera fruges
       Obtulit, et celerem iussit abire famem.
 5  Nec mora; pisaeis commutas sedibus urbem
       Seruatam, et nimio tempore lentus abes.
  Heu, quid agis? Patriae, Laurens, te redde gementi.
       Non facta est donis laetior illa tuis:
  Maesta dolet, malletque famem perferre priorem
 10       Quam deiderium patria ferre tui.
 
  15. ad eumdem
  Celsa triumphatis, Medices, Florentia Pisis
       Inuidet. Vt dominam se putet ipsa, redi.
 
  16. in eumdem, cum rari querna corona
  fronte redimitum uiderem. ex tempore
  Quam bene glandifera cingis tua tempora quercu,
       Qui ciuem seruas non modo sed populum!
 
  17. in eumdem
  Ante erat informis, Laurens, tua patria truncus,
       Nunc habet ecce suum, te tribuente, caput.
  Namque tuis nimia est frenata licentia nuper
       Legibus: hoc patriae quis neget esse caput?
 5  Caeca fuit quondam tua dicta Fluentia: sed nunc
       Cuncta, oculos ille te tribuente, uidet;
  Ocia namque piis statuisti dulcia musis,
       Quas patriae ueros dixeris esse oculos.
  Consilium dic esse aures, quo consulis illi.
 10       Quod fugit insidias te duce, nare ualet.
  Cum dederit largas illi tua dextera fruges,
       Os habet: hoc totum patria corpus alit.
  Impensis ductuque tuo Volaterra repulsas
       Accepit leges: haec sua dextra fuit.
 15  Pene puer laeuamque manum clypeumque dedisti,
       Cum tuta a misera seditione fuit.
  Praemia certa manent iustos, rata poena nocentes:
       Hisce urbem pedibus comprobat ire Solon.
  Praeterea auratos posito squallore capillos
 20       Compsit, et aurata candida ueste nitet:
  Hoc decus educti templorum ad sidera sumptus,
       Hoc Medicae praestant ardua tecta domus.
  Sic patriam gignis, Laurens, educis et ornas,
       Patria sic uero te uocat ore patrem.
 
  18. ad Panaetium
  Tantus amor tuus est in me, tamque omne, Panaeti,
       Exemplum ueteris uincis amicitiae,
  Vt tibi collatus iuuenis phocaeus Orestem
       Oderit, et spernat Thesea Pirithous,
 5  Sicanium Pyladen credatur fallere Damon,
       Vixque bonum fraenis Castora frater amet.
  Non tu unam pro me mortem sed mille subires,
       Pro me sisyphium non fugeres lapidem.
  Nunc solum hoc tanto refero mercedis amori,
 10       Quod me abs te solo uictum in amore puto.
 
  19. ad Iouianum Crassum monopoliten
  Non rara atthaeae quod amem te gloria linguae
       Causa est, non latiae copia non solymae,
  Non acre ingenium, non lingua diserta, nec oris
       Gratia, nec uersus uena benigna tui;
 5  Sed quod inest rarus tibi, Crasse, in pectore candor:
       Quem nisi amem, rabida tigride natus ero.
  Nec te ut amem causa est; haec me abs te cogit amari:
       Crede mihi, pretium est solus amoris amor.
 
  20. de Domitio et Marsilio
  Audit Marsilius missam, missam facis illam
       Tu, Domiti: magis est relligiosus uter?
  Quis dubitet? Tanto es tu relligiosior illo,
       Quanto audire minus est bona quam facere.
 
  21. in Marsilium
  Mors, ingenium, musas, sophianmque supremam
       Vis uno dicam nomine? Marsilius.
 
  22. in Demetrium cretensem
  et Dionysium Parauisinum,
  graecorum uoluminum impressores
  Qui colis Aenidas, graios quoque uolue libellos;
       Namque illas genuit Graecia non Latium.
  En Parauisinus quanta hos Dionysius arte
       Imprimit, en quanto cernitis ingenio!
 5  Te quoque, Demetri, ponto circumsona Crete
       Tanti operis nobis edidit artificem.
  Turce, quid insultas? Tu graeca uolumina perdis;
       Hi pariunt. Hydrae, nunc age, colla seca.
 
  23. ad Fabianum, de Antonio tusco
  extemporali porta
  Tuscus ab othrysio, Fabiane, Antonius Orpheo
       Hoc differt: homines hic trahit, ille feras.
 
  24. in libellum elegiarum Naldi poetae
  Dum celebrat Medicem Naldus, dum laudat amicam,
       Et pariter gemino raptus amore canit,
  Tam lepidum unanimes illi ornauere libellum
       Phoebus, Amor, Pallas, Gratia, Musa, Fides.
 
  25. ad Gaddium
  Delitias tibi Roma suas, Florentia, Gaddi,
       Datque suas. O quam delitiosus homo es!
 
  26. ad Laurentium Medicem, pro sacerdotio
  accepto in templo diui Pauli,
  cum adhuc sub judice lis esset
  Gratatur, Laurens, uenienti nuper in urbem
       Quantum hominum tota uiuit in urbe mihi.
  Vtque omneis taceam studium quos copulat aut tu,
       Quosque uetus nobis uinxit amicitia,
 5  Caupo, auces, lanius, pistor, cocus, institor urgent;
       Hinc me ungit tactu fartor, at inde cocus:
  Hic me ueste trahit, hinc basior, inde salutor;
       Occurro his uultu, lumine, uoce, manu.
  Gratamur, Paulum quod habes. - Vox omnibus haec est.
 10       Non habeo paulum - dico. Quid ergo? - Nihil. -
 
  27. in Laurentium Iuliumque Petri filios,
  fratres piissimos
  Nec tanta oebalios tenuit concordia fratres,
       Nec tanto Atridas foedere iunxit amor,
  Implicuit quanto Medicum duo pectora nexu
       Mitis amor, concors gratia, pura fides.
 5  Vnum uelle animis, unum est quoque nolle duobus,
       Corque sibi alterna dant capiuntque manu.
  Esse quid hoc dicam, Iuli, et tu, maxime Laurens?
       Anne duos una mente calere putem?
 
  28. ad Laurentium Medicem
  O ego si possem laqueo subducere collum,
       Et pedicis uinctos explicuisse pedes!
  Haud equidem dubitem uolucres superare canendo
       Quas aluit campis unda caystra suis.
 5  At nunc, phoebeos inter uelut auser olores,
       Agrestem rauco gutture fundo sonum.
  Sed facile expediar, Medices, flamque canorus,
       Si modo tu dicas: Politiane, ueni.
 
  29. Laurentio Medici maecenati suo
  Sum tuus, o Medices; fateor, tuque ipse fateris:
       Sum tuus usque; tui sit tibi cura, precor.
  Heu pereo! Heu lacerant gemini mea corda leones!
       Eripe me rabidis, spes mea sola, feris.
 
  30. ad Laurentium Medicem Petri Francisci filium
  Quaeris quid mihi de tuo Marullo,
  Laurenti, uideatur? Est poeta
  Vnus qui referat suum Catullum,
  Aut si quid tenerum magis Catullo est.
 5  Nil argutius elegantiusque
  Isto quem tibi dedicat libello;
  Nec tota prata coloribus nouum uer
  Pingit, lassula cum reuersa hirundo,
  Quam carmen uarium tui Marulli est:
 10  Cuius delitias, facetiasque,
  Lusus, nequitias, sales, lepores
  Nuper Roma legens superba, dixit:
  Quo iam se mihi comparent Athenae?
 
  31. ad eumdem
  Quod plane uenerem tuus Marullus,
  Laurenti, referat nouo libello,
  Miraris, uideo, rogasque caussam.
  Scis ut bella gerat colatque martem:
 5  Mars ergo Venerem suo clienti
  Ostendit modo, quam statim Marullus
  Pictam rettulit in nouo libello.
 
  32. in Ciccham senensem
  Mnemosyne audito senensis carmine Cicchae:
       Quando, inquit, decima es nata puella mihi?
 
  33. ad Galeotum, principem fauentinum
  Cur promissa tibi tuus poeta
       Nondum praestiterit, rogas? Poeta est.
 
  34. ad Laurentium Medicem,
  extemporaneum epigramma
  O ego quam cupio reducis contingere dextram,
       Laurenti, et laeto dicere laetus aue!
  Maxima sed densum capiunt uix atria uulgus,
       Tota salutantum uocibus aula fremit.
 5  Vndique purpurei Medicem pia turba senatus
       Stat circum; cunctis celsior ipse patet.
  Quid faciam? Accedam? Nequeo; uetat inuida turba.
       Alloquar? At pauido torpet in ore sonus.
  Aspiciam? Licet hoc, toto nam uertice supra est;
 10       Non omne officium turba molesta negas.
  Aspice sublimi quem uertice fundit honorem,
       Sidereo quantum spargit ab ore iubar;
  Quae reducis facies, laetis quam laetus amicis
       Respondet nutu, lumine, uoce, manu.
 15  Nil agimus; cupio solitam de more salutem
       Dicere, et officium persoluisse meum.
  Ite mei uersus, Medicique haec dicite nostro:
       Angelus hoc mittit Politianus aue.
 
  35. ad eumdem
  Nescio quos media coeli de sede petitos
       Luminibus radios suspicor esse tuis.
  Nam quoties oculos in me conuertis amicos,
       Complector cunctas pectore laetitias;
 5  Tunc faciles subeunt musae, tunc ipse uidetur
       Purus apollinei sideris esse nitor.
  At quoties oculos a me deflectis amicos,
       Complector nullas pectore laetitias;
  Non faciles subeunt musae, non ipse uidetur
 10       Purus apollinei sideris esse nitor.
  Cur ergo auertis, Laurenti, lumina? Redde
       Redde meis, quaeso, lumina luminibus;
  Laetitias mihi redde meas; redde, inuide, musas
       Quas tua mi rapiunt lumina: sed propera.
 
  36. ad eumdem
  Quicquid habent Natura tibi et Fortuna dederunt,
       Sed tamen haec superas munera consilio:
  Nam sunt illa quidem paucis communia tecum,
       Maxima consilii gloria tota tua est.
 5  Consilio quid agis cupiunt imitarier omnes,
       Laurenti, rerum maxime; nemo potest.
 
  37. ad Bassum
  Basse, licet ueterum monimenta reuoluat auorum,
       Vix quem Fama tibi conferat iuueniet:
  Omnia nam tibi sunt fuerant quae singula priscis,
       Fecisset triplex qualia uix Erilus.
 5  Tu mittis lydos aeterna in saecula fastos,
       Tu conferre audes cum Cicerone manum:
  Tu breuibus claudis lasciua epigrammata chartis,
       Et tener exiguos ludis amans elegos:
  Idem et pindaricos gaudes recludere fontes,
 10       Vt uenusina tibi barbitos astupeat:
  Ecce syracusias tentas inflare cicutas,
       Non iam hic in syluis Tityrus unus erit:
  Iam chaos antiquum primamque euoluere molem
       Incipis, et grandi protinus ore tonas;
 15  Iam Maro te torua respectat fronte secundum,
       Iam pauet et sceptris gloria prisca suis.
  Vtque intret biferi si uirgo rosaria Paesti,
       Quam primo carpat uix sciat illa rosam,
  Sic tot Fama tuae cernens miracula laudis,
 20       Palmam cui primum deferat in dubio est.
 
  38. in eumdem
  Carmina cum Basso deberem, carmina misi;
       Rettulit ille meis carmina carminibus.
  Qualia sub densis uolucris nec Daulias umbris
       Eridani in ripis, nec canit albus olor.
 5  Sic sua cum lycio donasset ahenea Glauco,
       Aurea Tydides rettulit arma domum.
 
  39. in equum Laurentii Medicis
  Et uolucrem et zephyros crusu praeuertitur ipsos
       Quem tibi misit equum barbara, Laure, Nomas.
  Cesserit huic pauidas submittens Pegasus alas,
       Iamque deo parens Cyllarus oebalidae.
 5  Hunc aut carceribus aut meta cernere in ipsa,
       Laure, licet; medio non licet in stadio.
 
  40. ad Laurentium Medicem
  Cui tua gesta licet breuibus comprendere, Laurens,
       Ille breui coelum claudet et astra manu.
 
  41. ad eumdem
  Num tibi littorea collectum Anthedone gramen
       Diuinum extemplo pectus et ora dedit?
  Nil mortale sapis, Laurens, sed pectore coelum,
       Sed coelum lingua mente animoque refers.
 5  Cum referas coelum, coelum tibi praemia fiet:
       Tu cito parta tamen praemia sero pete.
 
  42. ad eumdem, uotum
  Det tibi nestoreos, Laurenti, Iuppiter annos,
       Nestoreum quoniam pectus et ora dedit.
 
  43. in Mabilium
  Innumerae tibi sunt, Mabili, in carmine mendae,
       Atque ubi sint quaeris: per mare quaeris aquam.
 
  44. in eumdem
  Quod uestes oleo geris perunctas,
  Mucco et puluere sordidas, Mabili;
  Quod lardum madido fluit capillo,
  Pleno furfuribusque uermibusque
 5  Et cadaueribus pedunculorum;
  Quod fuligine squallet atra barba,
  Quam rodunt tineae pulexque saltans;
  Quod muccosa tibi seges pilorum
  Extat maribus usque pulyposis,
 10  Qua septem lepores queant latere;
  Quod gingiuaque buxeique dentes
  Sordent ploxonio, ac putente in ala
  Educas olidae marem capellae;
  Quodque unguis sanie rubet cruenta,
 15  Saepe ut lucifugam putem esse blactam,
  Coenae relliquiasque pridianae
  Incrementa manus habent uoracis;
  His te ex omnibus esse quis poetam,
  Vatem, fatidicum neget, Mabili?
 20  Tales Caecilios fuisse credo,
  Plautos, Pacuuiosque, Naeuiosque,
  Aut si quis Curium boues sequentem
  Traxit uersibus ulmeum in theatrum.
  Coeli numina quod negas deumque,
 25  Lucreti fuit hoc et Euripidis.
  Paedicas; fuit hoc Maronianum,
  Paedicauit Anacreon Bathyllum.
  Insanis; Colophonius poeta es.
  Iam iam phthiriasi scaturiente
 30  Semesus cadis et foraminatis
  Membris; hoc Pherecide habes tragoedi.
  De cunctis male dicis; hoc poeta es.
  Es mendax, leuis, insolens, ineptus,
  Insulsus, petulans; et his poeta es.
 35  Quid multis moror? Es poeta totus;
  Possum hoc indiciis probare centum.
  Quo uulgus negat esse te poetam,
  Id quiddam est minimum neque adnotandum,
  Quod uexas miseras subinde chartas
 40  Plenis uersibus inficetiarum.
 
  45. in eumdem, de curto et longo
  Quod me scire negas uel curtum scribere carmen
       Vel longum, fateor, solus utrumque facis.
  Nil breue nil medium est. Longum est curtumue, Mabili,
       Quicquid habes, quicquid aut geris aut loqueris.
 5  Proximus a primo tibi pes est tempore curtus,
       Quando expediuit inseris hexametro.
  Altera curta tibi solea est, curtumque, Mabili,
       Subligar; erumpunt hinc digit, hinc ueretrum.
  Siquis forte tuas studeat componere laudes,
 10       Vno longus erit hic quoque uersiculo;
  At siquis scribat quot habent tua carmina mendas,
       Conficiet curtas hic uel hic Iliadas.
  Quae semper fellat dicit periuria semper,
       Longa tibi lingua est; hac cito curtus eris.
 15  Quod uacat, est longum caput atque enorme, Mabili,
       Iudice uel cerebro; si quod inest, rogita.
  Verum alia est aliis sententia, namque Phrenesis
       Conqueritur capitis de breuitate tui;
  Qui cerebro tenus id lacerant, curtum esse fatentur;
 20       Tu quoque mox curto curtus eris capite:
  Quamquam id carnifices nondum statuere, sed ingens
       De te certamen est gladio et crucibus;
  Hoc spurci mores impura hoc uita meretur,
       Obscoenoque animus corpore sordidior.
 25  Quid moror his? Nam si prolixum singula narrans
       In te ego nunc libru, scripsero, curtus erit.
 
  46. in eumdem, minitantem nouum
  se fulgur uerosque tonitrus missurum
  Quod fulgur mihi te nouum, Mabili,
  Missurum et tonitrus minere ueros,
  Nil est: nouimus hos neque esse fictos;
  Nam ueros tuus esse odor probauit.
 
  47. in eumdem
  Si iam carmina nostra te, Mabili,
  Vrgent ad laqueum, miser, crucemque,
  Ne, quaeso, propera mori, tuum ne
  Fraudes carnificem suo lucello.
 5  Namque est percupidus tui, ac libenter
  Is tantum tibi dempserit laboris.
  Quid? Nostin' hominem? Negas? At idem est
  Aurem qui secuit tibi sinistram.
 
  48. in eiusdem inertem maledicentiam
  Ore tibi pauci, sed nulli in carmine dentes
       Cum sint, atque illi sint putridi et ueteres,
  Allatras; ut cum nequeas mordere, Mabili,
       Latratu ostendas te tamen esse canem.
 
  49. in eumdem, quod perturbatus respondeat
  Iratus nimium nobis, sed iure, Mabili;
       Vrgeris nostris iam, puto, carminibus.
  Ipse iocor tecum ridens, sed iure, Mabili;
       Quis non rideret carmina, quaeso, tua?
 
  50. in eumdem, responsum
  Quod nasum mihi quod reflexa colla
  Demens obiicis, esse utrumque nostrum
  Assertor ueniam uel ipse; nam me
  Nil nasutius est sagaciusque,
 5  In te dum liceat uibrare nasum.
  Nam quis te, rogo, sic inelegantem,
  Insulsum, illeppidum uidens, ineptum,
  Versus scribere prorsus infacetos,
  Non centum cupiat sibi esse nasos?
 10  Centum rhinocerotas atque barros,
  Ronchos, auriculas, ciconiasque,
  Cum splene et petulantibus cachinnis?
  Condas te in putidum licet lupanar,
  Mergas te in mediis licet cloacis,
 15  Non cedas olida licet latrina,
  Quoquo diffugias pauens, Mabili,
  Nostrum non poteris latere nasum.
  Prendam te miser, utque trux molossus
  Frangam dentibus imbecille tergum.
 20  Sed nasus superest tibi, Mabili,
  Curtus, dimidiatus, osseusque,
  In quo pulypus exurit, uel ipse
  Quo cimex posuit sibi cubile,
  Quo tutas pulices habent latebras,
 25  Qui iam peruius est adusque frontem,
  In quo nidificare uespa possit,
  Qui neutro patet indeceus hiatu;
  Clausus sentibus hic quibus, sed ille
  Plenus cassibus est araneorum.
 30  Sed quid te cruciat, reflexa colla
  Si interdum gero? Num parum uidetur,
  Si pronos statuis tuos cinaedos?
  Si pronum statuent, miser Mabili,
  Mox te carnificis manus, uelut nunc
 35  Pronum te statuunt mutoniati?
  Atqui tu resupina colla demens
  Posthac desine iam mihi exprobrare:
  Nam qui pronus obambulas popinas,
  Spurcatum caput erigas libenter,
 40  Si pondeus sinat herniae, Mabili.
 
  51. in eumdem, de domo
  Haeres relictus a parente sordido,
  Ille impudicus, temulentus, aleo,
  Spurcus, lutosus, paedicosus, hispidus,
  Pannosus, unctus, caprimulgus, horridus,
 5  Edax, ineptus, insolens Mabilius,
  Vno expatrauit patrimonium die
  Gula helluante, cunnilingis osculis,
  Vorace culo et exfutata mentula.
  Mox cum super uix quindecim nummi forent,
 10  Rebus cauendi iam suis tempus ratus,
  Emit lacertis et colubris hospitam
  Domum, rigentem senticetis et rubis,
  Familiarem uulturi et bubonibus;
  In qua solebat turba mendicantium,
 15  Longis coactos esuritionibus,
  Mandare terrae turgidi uentris cibos;
  Qua contumaces Aeolus uentos solet
  Punire clausos; qua recuset Tantalus
  Siticulosam ditis horridi Styga
 20  Mutare, et Aetnae centiceps gigas onus.
  Nec uendere illam nec locare, si uelit,
  Donare nec Mabilius cuiquam potest:
  Mutare dominum domus haec nescit suum.
  Quantum libet Mabilius sit prodigus,
 25  Profundat ore, pene, podice et manu,
  Quam nunc sit esse non potest pauper magis:
  Fecit lucrum ingens, hanc emens, Mabilius.
 
  52. in eumdem, epitaphion
  Flecte, uiator, iter; foetet: nam putre Mabili
       Hac fouea corpus conditur atque animus.
 
  53. in inuidum
  Quisquis es obscuro uatem qui dente lacessis
       Maiorem tristi, degener, inuidia,
  Vsque late lucemque paue, blactarius auctor,
       Liuidior Graecis barbariorque tuis.
 5  Quosque fames opicis ad nos emisit Athenis,
       Hos audi; gens est auribus apta Midae.
 
  54. in inuidum
  Carpit libellos inuidus meos quidam
  Gibber, pusillus, crispulus, macer, blaesus.
  Meos libellos, meque, si libet, carpat,
  Et calcet, et commingat: haec feram cuncta;
 5  Dum nec libellos inuidus meos iste
  Gibber, pusillus, crispulus, macer, blaesus,
  Nec me ausit unquam basiare. - Cur? - Fellat.
 
  55. in picturam puellae,
  quae in deliciis Laurentio Medici est
  Ne dubita, picta est quam cernis uirgo: sed acres
       Hisce oculis flammas eiaculatur Amor;
  Hisce oculis uocem dedit ars, linguaeque negauit.
       Heu fuge! Sed nulla est iam fuga: uulnus habes.
 
  56. Iulio Medici
  A te deceptam, Iuli crudelis, amantem
       Dispeream uersu dicere ni cupio!
  Tentantem reuocat fallacis cura puellae,
       Quae me quae pactam fallit acerba fidem.
 5  Deceptam atque tuam cupio celebrare puellam,
       Fallentem atque meam flectere discupio.
 
  57. in puellam morientem
  Quaerenti Venerem diu negasti:
  Sed dum mi toties pudet negare,
  Tandem occasio iusta pernegandi
  Inuenta est; moreris. Vafra es sagaxque!
 
  58. in Argum
  Quid tibi uis gelidos seruans, uigil Arge, liquores?
       Quid nitidum ad fontem ferre gradum prohibes?
  Obscoenos hinc pelle sues armenta ferasque:
       Non peto membra istis fontibus abluere,
 5  Non lymphas turbare paro: da tingere fauces,
       Exiguo liceat rore leuare sitim.
  Hostibus hoc Langia dedit, potumque uetantes
       Ruricolae in nigro gurgite nunc saliunt.
  Quid, quod adest aestas? Quid, quod sitis ipse, uolensque
 10       Supplicio infelix tantaleo frueris?
  Ista quidem diues sed non est uena perennis,
       Iam custoditas prohibet aestus aquas:
  Quod serues nil postmodo erit. Quid, inepte, moraris?
       Vnda perit: bibe tu; uel sine, quaeso, bibam.
 
  59. in Floram
  Plectron habet citharae mea Flora et plectron amoris;
       Hoc mentem plectro percutit, hoc citharam.
  Ah miserum si cui dura est, si quem aspicit illa!
       Alter is Anchises, alter Adonis erit.
 
  60. in puellam
  Nix ipsa es uirgo, et niue ludis. Lude; sed ante
       Quam pereat candor, fac rigor ut pereat.
 
  61. de seipso semper amante
  Sex ego cum plena perago trieteride lustra,
       Nec placet in speculo iam mea forma mihi;
  Nec responsurum spes improba fingit amorem,
       Blanditiisque leuem suspicor esse fidem.
 5  Cum tamen haec ita sint, capior miser illice uultu,
       Et nunquam a dura compede soluor amans.
  Iam iam, militia nostrae contenta iuuentae,
       Desinat aut ceston commodet alma Venus.
 
  62. in Chrysocomum
  Aspicis ut fuluo radiat coma pressa galere,
       Vt nitido Phoebi sidere pura micat.
  Tam bene callaicis liquidum fornacibus aurum,
       Tam bene nec fusis fulget Apollo comis.
 5  Sed quid ago? En crinem penitus uultumque retexit
       Chrysocomus, iam non inuidet hora mihi.
  O ego ter foelix! Ergo haec... mihi fas est
       Cernere? Sunt sunt haec sidera non oculi.
  Nil me fallis, Amor; clausum hoc te lumine cerne
 10       Iniicere arcanas in mea corda faces.
 
  63. in eumdem, ad Maronem Vergilium
  Mitteris ad puerum nostri, Maro, pignus amoris.
       Videris hunc, dices: Noster Alexi, uale.
  Viderit hunc tecum, supplex clamabit Alexis:
       Do tibi me, Corydon; da mihi Chrysocomum.
 
  64. in eumdem
  Allicis, expellis; sequeris, fugis; es pius, es trux;
       Me uis, me non uis; me crucias et amas;
  Promittis, promissa negas; spem mi eripis et das.
       Iam iam ego uel sortem, Tantale, malo tuam.
 5  Durum ferre sitim circum salientibus undis,
       Durius in medio nectare ferre sitim.
 
  65. in Albieram Sismundi Stuphae sponsam,
  fato immaturo ereptam
  Viuebam, fato sum rapta Albiera; coniux
       Sismundus uitam reddidit en iterum:
  Nam faciem et claram caelato marmore formam,
       Ingenium et mores carmine restituit.
 
  66. in eamdem
  Viua tibi fueram, coniux, Albiera semper
       Chara quidem, nunc sum mortua chara magis,
  Debebam uiuens tibi, sed mage rapta: uoluptas
       Illa fuit, uerum haec proxima relligio est.
 
  67. in eamdem
  Morte una geminam sum nacta Albiera uitam;
       Fama etenim terras, spiritus astra colit.
  Fama olim, nunquam sed spiritus occidet; haec mi
       Vita quidem semper uiuet, at illa diu.
 
  68. in eamdem
  Mortalis fueram dum uixi Albiera, coniux
       Sismunde; at nunc sum, mortua facta dea.
 
  69. in eamdem
  Quod tibi, uir, tenera sum rapta Albiera iuuenta,
       Ne geme; cum dulce est uiuere, dulce mori est.
 
  70. in eamdem
  Quid quereris? Viuit tua filia coelo
       Albiera: anne deam progenuisse doles?
 
  71. in Theodorum Gazam
  Heu sacrum caput occubuit Theodorus! Et hora
       Vna obiere omnes relliquiae generis.
  Nec tamen hoc querimus; nimis est potuisse uideri,
       Non erat hic nostro tempore dignus honos:
 5  Hoc dolet, heu!, quod neutra patri est lingua superstes
       Quae mittat iustas manibus inferias.
 
  72. in eumdem
  Cum terram hinc nosset Theodorus et aera et undas:
       Iam restant, inquit, sidera; terra, uale.
 
  73. in eumdem
  Coelicolum (sed caussa latet) mortale parenti
       Inuisa fuerat conditione genus.
  Quum pater omnipotens: Non nunc mea fulmina mittam;
       Altera quae noceant sunt mihi tela magis.
 5  Dixit; et eloquio gentes fraudare pelasgo
       Destinat heu leto mox, Theodore, tuo.
  O quam saeua fuit dira haec uindicta grauisque!
       Tales quae meruit culpa uidere rogos?
 
  74. in eumdem
  Diruta barbaricis defessaque Graecia telis
       Sola fuit: Lethen nunc quoque lingua tenet.
  Scilicet haec culti uiguit sub pectore Gazae,
       Et quo cum uiguit pectore fida cadit.
 5  Multis tanta feri nocuit uictoria Turci;
       Pluribus infesta est mors, Theodore, tua.
 
  75. in Simonettam
  Dum pulchra effertur nigro Simonetta pheretro,
       Blandus et exanimi spirat in ore lepos,
  Nactus amor tempus quo non sibi turba caueret,
       Iecit ab occlusis mille faces oculis.
 5  Mille animos cepit uiuentis imagine risus,
       Ac morti insultans: Est mea, dixit, adhuc;
  Est mea, dixit, adhuc; nondum totam eripis illam:
       Illa uel exanimis militat ecce mihi.
  Dixit, et ingemuit: neque, enim satis apta triumphis
 10       Illa puer uidit tempora, sed lachrymis.
 
  76. in eamdem
  Cum Simonetta decens media iam in morte labaret:
       Mors, illi quidam, iam prope, dixit, adest.
  Sustulit illa graues oculos; nec territa, dixit:
       Hanc animam nobis qui dedit accipiat.
 5  Hactenus; et tacuit. Repet hic aeuum omne, uetustas;
       Nil par huic animo quod referatur habes.
 
  77. in eamdem
  Hic Simonetta iacet, iacet hic simul omnis amorum
       Turba, iacent omnes delitiae et ueneres.
 
  78. in eamdem
  Aspice ut exiguo capiatur marmore quicquid
       Mortali possit a superis tribui.
  Hic Simonetta iacet, cuius mortalia cuncta
       Concipere immensum non poterant animum;
 5  Quam neque mors potuit uisa exterrere, deumque
       Mox petiit cui se nympha dedit moriens.
 
  79. in Campanum
  Ille ego laurigeros cui cinxit et infula crines,
       Campanus, Romae delitium hic iaceo.
  Mi ioca dictarunt Charites; nigro sale Momus,
       Mercurius niueo, tinxit utroque Venus;
 5  Mi ioca, mi risus, placuit mihi uterque Cupido.
       Si me fles, procul hinc, quaeso, uiator, abi.
 
  80. in Domitium
  Hunc Domiti siccis tumulum qui transit ocellis,
       Vel Phoebo ignarus uel male gratus homo est.
  Intulit hic uatum caecis pia lumina chartis,
       Obstrusum ad Musas hic patefecit iter.
 5  Hunc Verona tulit docti patria illa Catulli,
       Huic letum atque urnam Roma dedit iuueni.
 
  81. in Donatum Azarolum
  Donatus nomen, patria est Florentia, gens mi
       Azarola domus, clarus eram eloquio.
  Francorum ad regem patriae dum orator abirem,
       In Ducis anguigeri moenibus occubui.
 5  Sic uitam impendi patriae, quae me inde relatum
       Inter maiorum nunc cineres sepelit.
 
  82. in Domitium
  Adsta, uiator: puluerem uides sacrum,
  Quem uorticosi turbat unda Benaci.
  Hoc mutat ipsum saepe Musa Libethron
  Fontemque Sisyphi ac uireta Permessi,
 5  Quippe hoc Domitius uagiit solo primum;
  Ille ille doctus, ille quem probe nosti,
  Dictata dantem romulae iuuentuti,
  Mira eruentem sensa de penu uatum.
  Abi, uiator: sat tuis oculis debes.
 
  83. in Michaelem Verinum
  Verinus Michael florentibus occidit annis,
       Moribus ambiguum maior an ingenio.
  Disticha composuit docto miranda parenti,
       Quae claudunt gyre grandia sensa breui.
 5  Sola Venus poterat lento succurrere morbo;
       Ne se pollueret, maluit ille mori.
  Sic iacet, heu, patri dolor et decus! Vnde iuuentus
       Exemplum, uates materiam capiant.
 
  84. in Ioannam Tornabonam
  Stirpe fui, forma, natoque, opibusque, uiroque
       Felix, ingenio, moribus atque animo.
  Sed cum alter partus iam nuptae ageretur et annus,
       Heu! Nondum nata cum sobole interii.
 5  Tristius ut caderem, tantum mihi Parca bonorum
       Ostendit potius perfida quam tribuit.
  IOANNE ALBIERAE VXORI INCOMPARABILI
  LAVRENTIVS TORNABONVS POS. B. M.
 
  85. in Antonium de Organis
  Iure nouas talem, Florentia, marmore ciuem,
       Namque diu templi uox fuit ille tui;
  Doctus inaequales digitis et flamine cannas
       In uix credendos pene animare modos.
 5  Quae non diuerso gens huc properabat ab orbe,
       Vt biberet dulcem carminis aure sonum!
  Sed licet is numeros omnes impleuerit artis,
       Sola tamen summum gratia rara facit.
 
  86. in Ioctum pictorem
  Ille ego sum per quem pictura extincta reuixit,
       Cui quam recta manus tam fuit et facilis.
  Naturae decerat nostrae quod defuit arti,
       Plus licuit nulli pingere nec melius.
 5  Miraris turrem egregiam sacro aere sonantem?
       Haec quoque de modulo creuit ad astra meo:
  Denique, sum Iottus. Quid opus fuit illa referre?
       Hoc nomen longi carminis instar erat.
  OB. AN. MCCCXXXVI
  CIVES POS. B. M.
  MCCCCLXXXX
 
  87. in eumdem
  Pictorem genuit celebrem Florenta Ioctum,
       Quo melior toto nullus in orbe fuit.
  Quem si laudati uidissent tempora Apellis,
       Gloria pictoris non minor huius erat.
 5  Solus hic ante omnes pictura floruit, a quo
       Posset Alexander pingier ora pati.
  Quin etiam magni turris celeberrima templi,
       Aera ubi sacra sonant, hoc duce celsa manet.
 
  88. in eumdem
  Ioctus uiuacis picturae lumen et auctor
       His saeclis fulsit: patria grata ualet.
  Vicit apelleas artes et signa Lysippi;
       Mors illum: uiuit gloria, fama, decus.
 5  Extruxit turrim quam cernis marmore claram.
       Mirae operum laudes urbis et orbis erunt.
 
  89. in eumdem
  Daedalea quam sit Ioctus celeberrimus arte
       Marmoreae haec testis fabrica turris erit.
  Primus et extinctum picturae Ioctus honorem
       Restituit tabulis, qualis Apellis erat.
 5  Neue ingrata foret posuit memorabile bustum
       Posteritas, quamquam cuncta per ora uolat.
 
  90. in eumdem
  Quis fuerit Ioctus picturae gloria cunctis
       Ostendit; nulli qua fuit arte minor.
  Huius et inuentum mirandae haec fabrica turris;
       Plura quoque ingenii sunt monumenta sui.
 5  Grata igitur posuit celebri Florentia templo
       Hoc bustum, quamquam cuncta per ora uolat.
 
  91. in eumdem
  Qui decus extinctum picturae reddidit orbi,
       Phidiacas potuit qui superare manus;
  Cuius opus Romae, uariis compacta lapillis,
       Pontificis primi stat ratis ante fores;
 5  Qui, prope quam cernis turri, miracula Memphym
       Et tua te uetuit marmora, Roma, loqui;
  Hoc tumulo patrio requiescit munere Ioctus.
       Cetera si cupias nosse, loquetur opus.
 
  92. in Philippum fratrem, pictorem
  Conditus hic ego sum, picturae fama, Philippus:
       Nulli ignota meae est gratia mira manus.
  Artifices potui digitis animare colores,
       Sperataque animos fallere uoce diu.
 5  Ipsa meis stupuit natura expressa figuris,
       Meque suis fassa est artibus esse parem.
  Marmoreo tumulo Medices Laurentius hic me
       Condidit; ante humili puluere tectus eram.
 
  93. in aedes publicas Octouirorum Florentiae
  Si qua fides, scelerum procul o procul ite ministri;
       Hic uos iustitiae poena seuera manet.
 
  94. in easdem
  Hos etiam coelo praefert Astrea penates;
       Non illi in toto est gratior orbe domus.
 
  95. in poste cubicoli sui
  Blanda quies habitet; duri procul este labores.
 
  96. in cubicolo Iuliani Saluiati
  Pectoris interpres, genii domus, hospita curis,
       Cellula sum domini conscia delitiis.
  Hic faciet te Iuno patrem, Cytherea maritum,
       Libertas regem, semideumque sopor.
 
  97. in fontem Vngari regis
  Vsque fluentina uectum est hoc marmor ab urbe,
       Mathiae ut regi largior unda fluat.
 
  98. in eumdem
  Tusca manus, Tuscum marmor, rex Vngarus auctor:
       Aureus hoc Ister surgere fonte uelit.
 
  99. in fontem Laurentii Medicis Ambram
  Vt lasciua suo furtim daret oscula lauro,
       Ipsa sibi occultas repperit Ambra uias.
 
  100. in eumdem
  Traxit amatrices haec usque ad limina nymphas,
       Dum iactat laurum saepius Ambra suum.
 
  101. in fonte baptismatis Florentiae
  Quicquid ab antiqua manauit origine morbi
       Purgabunt istae, si modo credis, aquae.
 
  102. in horologium, in aede S. Mariae Nouellae
  Sic fluit occulte, sic multos decipit aetas,
       Sic uenit ad finem quidquid in orbe manet.
  Heu, heu, praeteritum non est reuocabile tempus!
       Heu propius tacito mors uenit ipsa pede!
 
  103. in Abelis et Caini imaginem,
  in iisdem aedibus
  Abel
  Sacrum pingue dabo, non macrum sacrificabo.
  Cain
       Sacrificabo macrum, non dabo pingue sacrum.
 
  104. pro Petro Medice, Symbolum
  In uiridi teneras exurit flamma medullas.
 
  105. in Paulum
  Quae tu condideras damnaui carmina nuper,
       Nec tua damnaui carmina, Paule, tamen.
  Auctor eras, fateor; sed quum sunt edita, Paule,
       Auctoris non sunt carmina sed populi.
 
  106. in Pamphilum
  Mittis uina mihi: mihi, Pamphile, uina supersunt.
       Vis mage quod placeat mittere? Mitte sitim.
 
  107. in Corydonem
  Sum puer; exclamas, Corydon, subgisque fateri.
       In te reclamat sed tua barba: uir es.
 
  108. in leges, extemporale
  Inuentum Attaei dicuntur iura Draconis.
       Vera est fama nimis: nil nisi uirus habent.
 
  109. in somnos
  O mihi quanta datis fallaces gaudia somni!
       Inuideo, Endymion, Latmia saxa tibi.
  Iam si nil sopor est gelidae nisi mortis imago,
       Omnia mors superat gaudia: Vita, uale!
 
  110. ad Franciscum
  Scripsit in inuidiam quidam, Francisce, poeta
       Tam bene tam docte, nullus ut inuideat.
 
  111. in iudaeum, qui ferre petiit
  statuam Virginis Horti S. Michaelis
  Hanc ferro effigiem petiit iudaeus; et index
       Ipse sui, uulgo dilaniatus obit.
 
© Belpaese2000.  Created 03.10.2004

Poliziano          Наверх           Biblio Italia

 

регистрация доменов
Hosted by uCoz