|
in Gallam meretricem |
|
Dum futuo Gallam nexisque amplexibus haerent |
|
Inguina, dum quatitur sollicitata Venus, |
|
Nescio quid medias sensi mihi lambere pigas, |
|
Nec mora, succusso dissilui femore. |
5 |
Inspicium cunnum: cunno intestina fluebant; |
|
Extabat cunni margine colicolus, |
|
Qualis farta rubet teneris lucanica ofellis; |
|
Continuoque amens mentula facta mea est. |
|
Mercedem poscis. Mercedem, Gallam, reposco; |
10 |
Nam predicasti, Galla, ego non futui. |
|
|
1. Angelus Politianus in Ginebram |
|
Concubitum, Ginebra, tuum cum nuper adirem |
|
Et staret cupido mentula tenta mihi, |
|
Iam resupina toro, iam cunno ad bella parato, |
|
Concubitus pretium grandia dona rogas. |
5 |
Mens dare suadebat, sed mentula sanior illa |
|
Demisso uultu protinus obstupuit. |
|
Tu tamen hanc frustra palpas, nam languida perstat |
|
Quodque petis curat mentula, non quod agas. |
|
Quam nunc esse tibi dicam, mea mentula, mentem, |
10 |
Quae bene, uel cum mens desipit, ipsa sapis! |
|
|
2. Ginebra in Angelum de Monte
Poliziano |
|
Summa est ut gratis futuas iterumque lacessis |
|
Concubitus ardens; iam tibi cunnus hiat; |
|
Ni1 peto pro hoc, tandem subeat tua mentula cunnum: |
|
Dulcius est nostrum quam Ganimedis opus. |
5 |
Iam futuor; fracta promictens munera uoce |
|
Cur mihi, post coitus, cur geminata dabas? |
|
Pauper erat primum, cur crassa est mentula postquam |
|
Podicis officium uulua cacantis habet? |
|
Deprensum est facinus. Verum nunc, Angele, dicam: |
10 |
Exagitas cunnos dum cupis ipse nates. |
|
|
3. idem |
|
Ipso - quis crederet? - cunno Ginebra pepedit, |
|
Credidit inde nates mentula et obstupuit. |
|
Exclamo:"Quod me in facinus temeraria ducis? |
|
Non ut pedicem quaero, sed ut futuam". |
5 |
"Saepe meum - dixit - uirga Bettuccius intrat |
|
Culum perque altas itque reditque nates. |
|
Illa fretus agit uentos; hi<n>c, Angele, cunnus |
|
Pedere saepe solet, saepe cacare solet, |
|
Sed mingit podex". Quod si Bettuccius ista |
10 |
Audiet, hoc dicet: "Tu quoque, cunne, uale". |
|
|
4. responsum in auctorem a Ginebra |
|
Qui fruitur tumidis, <non>nulla intende, mariscis |
|
Non emerat ficus - iam fatur ille - meas; |
|
Quique solet lepores tenso praefigere telo |
|
Decidit huic uisa †coronкticus † asta lupa. |
5 |
Hoc tua me docuit nimirum conscia mentis |
|
Mentula femineum iam stomacata genus. |
|
Bella iterum poscas iterumque extolle Meghaeram, |
|
Forsitan huic aptum culeon ipsa dabo! |
|
Nec tamen a nobis demens haec dona tulisti: |
10 |
Nam minxit cunnus, rite cacauit anus. |
|
|
5. eadem in eundem |
|
Pedicas culo si quis me iudice constat, |
|
Pedicas cunno te referente meo, |
|
Vndique pedicas. Quod si Bettuccius ista |
|
Audiet:"Oh - dicet - tu quoque, cunne, uale". |
|
|
6. eadem in eundem |
|
Vna tibi a nobis recitata est fabula cunni; |
|
Vt nossem mores <ex>polit omne tuos. |
|
Iam pridem † mentulis † fretusque et munere culi |
|
Credideras uuluam conc<r>epuisse meam. |
5 |
† Hu(n)c mo(n)du(m) futuis uellet Ginebra cacares † |
|
... |
|
|
6bis. idem in eandem |
|
Stare negat penis; nimium, Ginebra, peti<sti>. |
|
Obicis, ecce, nates et petis: ille iacet. |
|
Nolo ego, nolo nates: habe<a>t Bettuccius illas! |
|
Nec culum uolo iam, † anima † uolo ut taceas. |
|
|
|